HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LIII: De subversione Sodomorum

#Gen. XIX#Isai. XV

Mane dissimulante Lot exire, apprehensum eum, cum uxore sua, et filiabus statuerunt angeli extra civitatem dicentes: Ne respicias retro; sed in monte salvum te fac. Qui ex perturbatione, nondum plene credens Domino, ait: Non possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar. Forte senex montium frigora, et laborem viae perhorrebat. Sed est haec civitas parva ad quam fugere sufficio, ut salver in ea: Et ait Dominus. Non subvertam urbem, pro qua locutus es. et ideo, quia dixit parva, vocatum est nomen urbis Segor, id est parva. Tradunt enim Hebraei hanc urbem primo dictam Balam, et post Salisam, et in Isaia Vitulam consternatam, quia tetro terraemotu absorpta sit, post subversionem quatuor aliarum civitatum, modo dicitur civitas Palmae. Quamdiu ergo fuit Lot in ea, pepercit ei Dominus. Sed ut dicit Hieronymus, Lot, timens consuetum ejus terraemotum, egressus mansit in monte. Egresso itaque Lot de Sodomis, pluit Dominus super civitates illas sulphur et ignem. Pluit Dominus a seipso ens in terra, a se ente in coelo, judicans, id est puniens ab imperante. Pluit autem haec, ut terra in aeternum aresceret, sine spe iterum germinandi, et ita gravius punivit istos, quam primos peccatores diluvio. Licet enim illi mensuram excederent delicti, tamen quasi naturaliter peccabant, et universos subvertit etiam parvulos pro peccatis parentum, in quo provisum est illis, ne diu viventes, sequerentur exempla patrum, et est aliquod bonum reum non esse, qui gloriosus non est. Prodest enim pauperem non esse, qui rex non esse potest. Et respiciens uxor Lot retro, versa est in statuam salis, quam Josephus dicit se vidisse, et hactenus manere. Versa est ergo regio in lacum salis, et sterilem, qui dicitur mare Mortuum, quia nec pisces, nec aves, in eo vivunt, ut in aliis. Navem quoque non patitur, nec ullam sustinet materiam, quin tota forsitan supernatet, nisi bituminatam, propter homines intus viventes. Nam omne carens vita in profundum mergitur. Si quid vivum aliqua arte immerseris, superexsilit. Lucerna ardens superenatat, exstincta mergitur. Multis in locis nigras glebas bituminis vomit, et ideo lacus Asphalti, vel Asphaltidis dicitur. Dicitur etiam quod poma nata in arboribus circumpositis, usque ad maturitatem coloris sunt viridis, matura si incidas, favillas intus invenies. Unde, ut ait Josephus, favilla terrae Sodomiticae fidem habet, dicitur et vallis Salinarum. Forte fit ibi sal, vel lapides salis circa inveniuntur.